Catullus 62 – latine

61
62
English • Latine
63











vesper adest, iuvenes: consurgite: vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas,
iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!          5
cernitis, innuptae, uivenes? consurgite contra:
nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
sic certe'st. viden ut perniciter exiluere?
non temere exiluere, canent quod vincere par est.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!          10
non facilis nobis, aequales, palma parata'st,
adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur, habent memorabile quod sit.
nec mirum, penitus quae tota mente laborent.
nos alio mentes, alio divisimus aures:                                15
iure igitur vincemur, amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros,
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?                            20
qui natam possis conplexu avellere natam
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!           25
Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a divis felici optatius hora?                                 30
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
<desunt versus>
     <Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>
namque tuo adventu vigilat custodia semper.
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato conprendis nomine Eous.                        35
at libet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convolsus aratro,                             40
quem mulcent aurae, firmant sol, educat imber
<desunt versus aut deëst>
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illium pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est,              45
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iocunda manet, nec cara puellis.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,     50
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere bubulci:
at si forte eadem'st ulmo coniuncta marito,
multi illam agricolae, multi coluere bubulci:                   55
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit,
cum par conubium maturo tempore adepta'st,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
at tu ne pugna cum tali coniuge virgo.
non aequom'st pugnare, pater cui tradidit ipse,                60
ipse pater cum matre, quibus parere necesse'st.
virginitas non tota tua'st, ex parte parentum'st,
tertia pars patri'st, part est data tertia matri,
tertia sola tua'st: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.                 65
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!


Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

No comments:

Post a Comment