Quid novi?

Hoc tempore rescripsi claviatura totum corpus Catullianum, nugas igitur novas vobis ostendere non possum. Nihilominus aliquid erit novi.

Quid novi?

I've now finished rekeying the whole Catullan corpus, thus I cannot put any more new poems. Even so I've got some new things.

What's new?

Vocabula hic addita:
92, 5

Pelliculae hic additae:
79

Fontes hic additi:
16

Catullus 64 – latine

63
64
English • Latine
65











Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines aeetaeos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avertere pellem          5
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniugens inflexae texta carinae.              10
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simulac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanduit unda,
emersere freti canenti e gurgite vultus
aequareae monstrum Nereides admirantes.          15
atque illic alma viderunt luce marinas
mortales oculi nudato corpore Nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,     20
tum Thedidi pater ipse iugandum Pelea sanxit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
progenies, salvete iterum placidique favete.
vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo,
teque adeo eximie taedis felicibus aucte                 25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divom genitor concessit amores.
tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
tene suam Tethys concesit ducere neptem,
oceanusque, mari totum quo amplectitur orbem?   30
quoi simul optatae finito tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe,           35
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis purgatur vinea rastris,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram,      41
non glaebam prono convellit vomere taurus,           40
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent auro atque argento.
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,           45
tota domus gaudet regali splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

haec vestis priscis hominum variata figuris            50
heroum mira virtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
necdum etiam sese quae visit visere credit,             55
ut pote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat arena.
inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
inrita ventosae linquens promissa procellae.
quem procul ex alga maestis Minois ocellis,           60
saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi † velatum pectus amictu,
non tereti strophio lactantes vincta papillas,            65
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat perdita mente.                  70
a misera, adsiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas 
illa tempestate, ferox quom robore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
attigit iniusti regis Gortynia tecta.                              75
nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
quis angusta malis cum moenia vexarentur,               80
ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur,
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.      85
hunc sumulac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis expirans castus odores 
lectulus in molli conplexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
auraeve distinctos educit verna colores,                     90
non prius ex illo flagrantia declinavit
lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans inmiti corde furores
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,          95
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
quam tum saepe magis † fulgore expalluit auri!          100
cum saevom cupiens contra contendere monstrum 
aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis.
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens tacito succepit vota labello.
nam velut in summo quatientem brachia Tauro            105
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitum turben contorquens flamine robur
eruit (illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late qua'st impetus obvis frangens),
sic domito saevom prostravit corpore Theseus              110
nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne layrintheis e flexibus egredientem
tecti frustraretur inobservabilis error.                             115
sed quid edo a primo digressus carmina plura
conmemorem, ut linquens genitoris filia voltum,
ut consanguineae conplexum, ut denique matris,
quae misera in gnata deperdita laetabatur,
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,           120
aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
liquerit inmemori discedens pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
clarisonas imo fudisse e pectore voces,                          125
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi vasos protenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in undas 
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis,            130
frigidulos udo singultus ore cientem.

"sicine me patriis avectam, perfide, ab oris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divom
inmemor a, devota domum periuria portas?                  135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fulit clementia praesto,
inmite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam nobis promissa dedisti,
vane: mihi non haec miserae sperare iubebas,               140
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
iam iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles,
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,       145
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simulac cupidae mentis satiata libido'st,
dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum amittere crevi,                    150
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
quod mare conceptum spumantibus expuit undis?         155
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis?
talia qui reddis pro dulci praemia vita.
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
at tamen in vostras potuisti ducere sedes,                        160
quae tibi iocundo famularer serva laborare,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis
purpureave tuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris,
externata malo, quae nullis sensibus auctae                    165
nec missas audire queunt ned reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis, 
nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeva
fors etiam nostris invidit questibus aures.                       170
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
gnosia Cecropiae tetigissent litore puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Creta religasset navita funem,
nec malus hic celans dulci crudelia forma                     175
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitar?
Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato
discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui,             180
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore,
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
nec patet egressus pelagi cingentibus undis:                    185
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam,             190
caelestumque fidem postrema conprecer hora.
quare facta virum multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons expirantis praeportat pectoris iras,
huc huc adventate, meas audite querellas,                      195
quas ego vae! misera extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum
sed quali solam Theseus me mente reliquit,                    200
tali mente, deae, funestet seque suosque."

has postquam maesto profudit pectore voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
adnuit invicto caelestum numine rector,
quo motu tellus atque horrida contremuerunt                 205
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
dulcia nec maesto sustollens signa parenti                     210
sospitem Erechteum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, castae cum moenia divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia conplexum iuveni mandata dedisse.

"Gnate, mihi longa iocundior unice vita,                     215
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,               217
gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,       216
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
eripit invito mihi te, cui languida nondum
lumina sunt gnati cara saturata figura:                        220
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
inde infecta vago suspendam lintea malo,                   225
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
Carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,                230
tum vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
ut sumulac nostros invisent lumina colles,
funestam antennae deponant undique vestem
candidaque intorti sustollant vela rudentes,                235
lucida qua splendent summi carchesia mali                235b
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas, prospera sistet."

haec mandata prius constanti mente tenentem

Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
aerium nivei montis liquere cacumen.                        240
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in adsiduos absumens lumina fletus
cum primum infecti conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
amissum credens inmiti Thesea fato.                           245
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
obtulerat mente inmemori talem ipse recepit.
quae tamen aspectans cedentem maesta carinam
multiplices animo volvebat saucia curas.                     250
at parte ex alia florens volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
<deëst versus>
quae tum alacres passim lymphata mente furebant
euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.             255
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divolso iactabant membra iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cavis celebrabant origa cistis,
origa, quae frustra cupiunt audire profani,                 260
plangebant aliae proceris tympana palmis
aut tereti tenues tinnitus aere ciebant,
multi raucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

Talibus amplifice vestis decorata figuris                  265
pulvinar conplexa suo velabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expleta'st, sancti coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
horrificans Zephyrus proclivas incitat undas             270
Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt (leni resonant plangore cachinni),
post vento crescente magis magis increbescunt
purpureaque procul nantes a luce refulgent,               275
sic ibi vestibuli linquentes regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.
quorum post abitum princeps e vertice Pelei
advenit Chiron portans silvestria dona:
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis  280
montibus ora creat, quos propter fluminis undas 
aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo permulsa domus iocundo risit odore.   
confestim Penios adest, viridantia Tempe,              285
Tempe, quae silvae cingunt super inpendentes,
† minosim linquens crebris celebranda choreis,
non vacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus,
non sine nutanti platano lentaque sorore                 290
flammati Phaethontis et aeria cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus.
extenuata gerens veteris vesticia poenae,                295
quam quondam scythicis restrictus membra catena
persolvit pendens e verticibus praeruptis.
inde pater divom sancta cum coniuge natisque
advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens
unigenamque simul cultricem montibus Idri:          300
Pelea nam tecum pariter soror aspernata'st
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis,
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
large mutiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu         305
veridicios Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum conplectens undique vestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
annoso niveae residebant vertice vittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem.          310
laeva colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,   315
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in levi fuerant extantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
haec tum clarisona pectentes vellera voce            320
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

o decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,       325
veridicum oraculum. sed vos, quae fata sequuntur,
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
quae tibi flexanimo mentem perfundat amore      330
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
levia substernens robusto brachia collo.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales umquam conexit amores,
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,         335
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
quae persaepe vago victor certamine cursus        340
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine † tenen,
Troicaque obsidens longinquo moenia bello       345
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
cum in cinerem canos solvent a vertice crines     350
putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter caesis angustans corporum acervis
alta tepefaciet permixta flumina caede.               360
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum terrae ex celso coacervatum aggere bustum
excipiet niveos percussae virginis artus.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.      365

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
proiciet truncum submisso poplite corpus.         370
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iandudum nupta marito.
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.     375

non illam nutrix orienti luce revisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
     [currite ducentes subtegmina, currite, fusi]
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes.                380
     currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

talia praefantes quondam felicia Pelei
carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
heroum et sese mortali ostendere coetu             385
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater divom templo in fulgenet residens,
annua cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo         390
Thyiadas effusis euhantes crinibus egit.
<deëst versus hic>
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti divom fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mavors
aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo    395
armatas hominum'st praesens hortata catervas.
sed postquam tellus scelere'st imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
destitit extinctos natus lugere parentes,          400
optavit genitor primaevi funera nati,
liber ut innuptae poteretur flore novercae,
ignaro mater substernens se inpia nato
inpia non verita'st divos scelerare penates:
omnia fanda nefanda malo permixta furore   405
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quare nec tales dignantur visere coetus,
nec se contingi patiuntur lumine claro.


Vocaubula
paranda


Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 63 – latine

62
63
English • Latine
64











super alta vectus Attis celeri rate maria
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
adiitque opaca, silvis redimita loca deae,
stimuatus ibi furenti rabie, vagus animis,
devolsit ilei acuto sibi pondera silice.                       5
itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans
niveis citata cepit manibus leve tympanum,
tympanum, tuom Cybele, tua, mater, initia,
quatiensque erga taurei teneris cava digitis             10
canere haec suis adorta'st tremebunda comitibus.
"agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
aliena quae petentes velut exules loca
sectam meam executae duce me mihi comites        15
rabidum salum tulistis truculentaque pelage
et corpus evirastis Veneris nimio odio,
hilarate erae citatis erroribus animum.
mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybeles, Phrygia ad nemora deae, 20
ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt ederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
ubi suevit illa divae volitare vaga cohors:                25
quo nos decet citatis celerare tripudiis."
simul haec comitibus Attis ceceinit notha mulier,
Thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,
viridem citus adit Idam properante pede chorus.      30
furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens,
comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:
rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
itaque ut domum Cybeles tetigere lassulae,              35
nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
piger his labante langore oculos sopor operit:
abit in quiete molli rabidus furor animi.
sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,        40
pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quiete molli rapida sine rabie
simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,                45
liquidaque mente vidit sine queis ubique foret,
animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
patriam allocuta maesta'st ita voce miseriter.
"patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,            50
ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem
et earum operta adirem furibunda latibula?
ubinam aut quibus locis te positam, patrea, reor?     55
cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
rabie fera carens dum breve tempus animus est.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
abero foro, palaestra, stadio et guinasiis?                  60
miser a miser, querendum'st etiam atque etiam, anime.
quod enim genus figurae'st, ego non quod habuerim?
ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
ego guminasi fui flos, ego eram decus olei:
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,              65
mihi floridis corollis redimita domus erat,
linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?       70
ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet."
roseis ut huic labellis sonitus celer abiit,
geminas deorum ad aures nova nuntia referens,        75
ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
"agedum" inquit "age ferox i, fac ut hunc furor agitet,
fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
mea lebere nimis qui fugere imperia cuipt.               80
age caede terga cauda, tua verbera patere,
fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
rutilam ferox torosa cervice quate iubam."
ait haec minax Cybele religatque iuga manu.
ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,        85
vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
at ubi umida albicantis loca litoris adiit,
teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
facit impetum: illa demens fugit in nemora fera:
ibi semper omne vitae spatium famula fuit.                 90
dea magna, dea Bybele, Didymei dea domina,
procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:
alios age incitatos, alios age rabidos.


Vocaubula
paranda

Notae
Passim: Cybebe scriptum erat in fonte, Cybele scriptum est hic.
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 68 – latine

☜67
68
English • Latine
69











quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
     conscriptum hoc lacrimis mittis episolium,
naufragium ut eiectum spumantibus aequoris undis
     sublevem et a mortis limine restituam,
quem neque sancta Venus molli requiescere somno      5
     desertum in lecto caelibe perptitur,
nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
     oblectant, cum mens anxia pervigilat,
id gratum'st mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
     muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:         10
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
     neu me odisse putes hospitis officium,
accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
     ne amplius a misero dona beata petas.
tempore quo primum vestis mihi tradita pura'st,           15
     iocundum cum aetas clorida ver ageret,
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
     quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
     abstulit. o misero frater adempte mihi,                     20
tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
     tecum una tota'st nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
     quae tuos in vita dulcis alebat amor.
cuius ego interitu tota e mente fugavi                           25
     haec studia atque omnis delicias animi.
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
     esse, quod hic quivis de meliore nota
frigida seserto tepefactet membra cubili,
     id, Mani, non est turpe, magis miserum'st.              30
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
     haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
nam, quod scritorum non magna'st copia apud me,
     hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:                       35
     huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
     id facere aut animo non satis ingenuo,
quod tibi non utriusque petenti copia facta'st:
     ultro ego deferrem, copia siqua foret.                     40
non possum reticere, deae, qua me Allius in re
     iuverit aut quantis iuverit officiis:
nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas
     illius hoc caeca nocte tegat studium:
sed dicam vobis, vos porro dicite multis                      45
     milibus et facite haec charta loquatur anus
<deëst versus>
     notescatque magismortuos atque magis,
nec tenuem texens aublimis aranea telam
     in deserto Alli nomine opus faciat.                         50
nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
     scitis, et in quo me corruerit genere,
cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
     lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
maesta neque adsituo tabescere lumina fletu              55
     cessarent tristique imbre madere genae.
qualis in aerii perlucens vertice montis
     rivos muscoso prosilit e laipde,
qu cum de prona praeceps est valle volutus,
     per medium sensim transit iter populi,                  60
dulci viatori lasso in sudore levamen,
     cum gravis exustos aestus hiulcat agros:
hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
     lenius aspirans aura secunda venit
iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata,                65
     tale fuit nobis Manius auxilium.
is clusum lato patefecit limite campum,
     isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.
     quo mea se molli candida diva pede                     70
intulit et trito fulgentem in limine plantam
     innixa arguta constituit solea,
coniugis ut quondam flagrans advenit amore
     Protesilaeam Laudamia domum
inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro          75
     hostia caelistis pacificasset eros.
nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
     quod temere invitis suscipiatur eris.
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
     docta'st amisso Laudamia viro,                             80
coniugis ante coacta novi dimittere collum,
     quam veniens una atque altera rursus hiemps
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
     posset ut abrupto vivere coniugio,
quod scirant Parcae non longo tempore adesse,        85
     si miles muros isset ad Iliacos:
nam tum Helenae raptu primores Argivorum
     coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia—nefas—commune sepulcrum Asiae Europaeque,
     Troia virum et virtutum omnium acerba cinis,     90
quaene etiam nostro letum miserabile fratri
     attulit. ei misero frater adempte mihi,
ei misero fratri iocundum lumen ademptum,
     tecum una tota'st nostra sepulta domus,
omnia tecum uni perierunt gaudia nostra,                 95
     quae tuos in vita dulcis alebat amor.
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
     nec prope cognatos conpositum cineres,
sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum
     detinet extremo terra aliena solo.                         100
ad quam tum properans fertur simul undique pubes
     Graeca penetrales deseruisse focos,
ne Paris abducta gavisus ibera moecha
     otia pacato degeret in thalamo.
quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia,                105
     eretum'st vita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
     aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
     siccare emulsa pingue palude solum,                    110
quod quondam caesis montis fodisse medullis
     audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
     perculit imperio deterioris eri,
pluribus ut caeli tereretur ianua divis,                       115
     Hebe nec longa virginitate foret.
sed tuos altus amor barathro fuit altior illo,
     qui durum domitam ferre iugum docuit:
nam nec tam carum confecto aetate parenti
     una caput seri nata nepotis alit,                              120
qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
     nomen testatas intulit in tabulas,
inpia derisi gentilis gaudia tollens
     suscitat a cano volturium capiti:
nec tantum niveo gavisa'st ulla columbo                    125
     conpar, quae multo dicitur inprobius
oscula mordenti semper decerpere rostro,
     quam quae praecipue multivola'st mulier.
sed tu horum magnos vicisti sola furores,
     ut semel es flavo conciliata viro.                           130
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
     lux mea se nostrum contulit in gremium,
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
     fulgebat crocina candidus in tunica.
quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,            135
     rar verecundae furta feremus erae,
ne nimium simus stultorum more molesti.
     saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem conquoquit iram,
     noscens omnivoli plurima furta Iovis.                    140
atquei nec divis homines conponier aequom'st,
<deëst versus>
<deëst versus>
     ingratum tremuli tolle parentis onus.
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
     fragrantem Assyrio venit odore domum,
sed furtiva dedit muta munuscula nocte,                     145
     ipsius ex ipso dempta viri gremio.
quare illud satis est, si nobis is datur unis,
     quem lapide illa diem candidiore notat.
hoc tibi, qua potui, confectum carmine munus
     pro multis, Alli, redditur officiis,                            150
ne vostrum scabra tangat rubigine nomen
     haec atque illa dies atque alia atque alia.
huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
     antiquis solita'st munera ferre piis:
sitis felices et tu simul et tua vita                                  155
     et domus, ipsi in qua lusimus et domina,
et qui principio nobis te tradidit Anser,
     a quo sunt primo mi omnia nata bona.
et longe ante omnes mihi quae me carior ipso'st,
     lux mea, qua viva vivere dulce mihi'st.                   160


Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 75 – latine

74
75
English • Latine
76











nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa,
     atque ita se officio perdidit ipsa suo, 
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
      nec desistere amare, omina si facias.


Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 66 – latine

65
66
English • Latine
67











omnia qui magni dispexit lumina mundi,
     qui stellarum ortu comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
     ut cedant certis sidera temporibus,
ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans         5
     dulcis amor gyro devocet aerio,
idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
     e Beroniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
     levia protendens brachia pollicita'st,              10
qua rex tempestate novo acutus hymenaeo
     vastatum finis iverat Assyrios,
dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
     quam de virgineis gesserat exuviis.
estne novis nuptis odio venus? anne parentum    15
     frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas intra lumina fundunt?
     non, ita me divi, ver gemunt, iuerint.
id mea me multis docuis regina querellis
     invisente novo praelia torva viro.                   20
an tu non orbum luxti deserta cubile,
     sed fratirs cari flebile discidium?
quam penitus maestas excedit cura medullas!
     ut tibi tum toto pectore sollicitae
sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe      25
     cognoram a parva virgine maganimam.
anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's
     coniugium, quo non fortius ausit alis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's!
     Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!              30
quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
     non longe a caro corpore abesse volunt?
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
     non sine taurino sanguine pollicita's
sei reditum tetullisset. is haut in tempore longo    35
     captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
     pristina vota novo munera dissoluo.
invita, o regina, tuo de vertice cessi,
     invita: adiuro teque tuomque caput,                 40
digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
     sed qui se ferro postulet esse parem?
ille quoque eversus mons est, quem maximum in orbi
     progenies Thiae clara supervehitur,
cum Medi peperere novom mare, cumque inventus 45
     per medium classi barbara navit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
     Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere venas
     institit ac ferri frangere duritiem!                    50
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
     lugebant, cum Memnonis Aethiopis
unigena inpellens nictantibus aera pennis
     obtulis Arsinoes Locridos ales equos,
isque per aetherias me tollens avolat umbras        55
     et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
     Graia Canopieis incola litoribus.
† hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
     ex Ariadneis aurea temporibus                          60
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
     devotae flavi verticis exuviae,
uvidulam a fletu cedentem ad templa deum me
     sidus in antiquis diva novom posuit:
virginis et saevi contingens namque Leonis           65
     lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante Boöten,
     qui vix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt vestigia divom,
     lux autem canae Tethyi restituit,                       70
(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
     namque ego non ullo vera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
     condita quin verei pectoris evoluam)
non his tam laetor rebus, quam me afore semper   75
     afore me a dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo curis fuit omnibus expers,
     unguenti Suriei milia multia bibi.
nunc vos, optato quom iunxit lumine taeda,
     non prius unanimis corpora coniugibus             80
tradite nudantes reiecta veste papillas,
     quam iocunda mihi munera libet onyx,
voster onyx, casto petitis quae iura cubili.
     sed quae se inpuro dedit adulterio,
illius a mala dona levis bibat irrita pulvis:             85
     namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper concordia vostras
     semper amor sedes incolat adsiduos.
tu vero, regina, tuens cum sidera divam
     placabis festis luminibus Venerem,                   90
unguinis expertem non siris esse tuam me,
     sed potius largis adfice muneribus.
sidera corruerent utinam! coma regia fiam:
     proximus Hydrochoi fulgerent Oarion!


Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 62 – latine

61
62
English • Latine
63











vesper adest, iuvenes: consurgite: vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas,
iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!          5
cernitis, innuptae, uivenes? consurgite contra:
nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
sic certe'st. viden ut perniciter exiluere?
non temere exiluere, canent quod vincere par est.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!          10
non facilis nobis, aequales, palma parata'st,
adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur, habent memorabile quod sit.
nec mirum, penitus quae tota mente laborent.
nos alio mentes, alio divisimus aures:                                15
iure igitur vincemur, amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros,
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?                            20
qui natam possis conplexu avellere natam
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!           25
Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a divis felici optatius hora?                                 30
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
<desunt versus>
     <Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>
namque tuo adventu vigilat custodia semper.
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato conprendis nomine Eous.                        35
at libet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convolsus aratro,                             40
quem mulcent aurae, firmant sol, educat imber
<desunt versus aut deëst>
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illium pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est,              45
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iocunda manet, nec cara puellis.
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,     50
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere bubulci:
at si forte eadem'st ulmo coniuncta marito,
multi illam agricolae, multi coluere bubulci:                   55
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit,
cum par conubium maturo tempore adepta'st,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
at tu ne pugna cum tali coniuge virgo.
non aequom'st pugnare, pater cui tradidit ipse,                60
ipse pater cum matre, quibus parere necesse'st.
virginitas non tota tua'st, ex parte parentum'st,
tertia pars patri'st, part est data tertia matri,
tertia sola tua'st: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.                 65
     Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!


Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus