Catullus 76 – latine

75
76
English • Latine
77











siqua recordanti benefacta priora voluptas
     est homini, cum se cogitat esse pium, 
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
      divom ad fallendos numine absum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,         5
      ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
     aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omniaque ingratae perierunt credita menti.
     quare iam te cur amplius excrucies?                   10
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
     et dis invitis desinis esse miser?
difficile'st longum subito deponere amorem.
     difficile'st, verum hoc quae lubet efficias.
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:         15
     hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum'st misereri, aut si quibus umquam
     extremam iam ipsa morte tulistis opem,
me miserum aspiticte (et, si vitam puriter egi,
     eripite hanc pestem perniciemque mihi),             20
ei mihi surripens imos ut torpor in artus
      expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
     aut, quod non potisest, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.     25
     o di, reddite mi hoc pro pietate mea.



Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus