Catullus 97 – latine

96
97
English • Latine
98

non (ita me di ament) quicquam referre putavi, 
     utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, niloque immundior ille,
     verum etiam culus mundior et melior:
nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales,        5
     gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
     meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse venustum,
     et non pistrino traditur atque asino?                10
quem siqua attingit, non illam posse putemus
     aegroti culum lingere carnificis? 
Vocaubula
paranda

Notae
paranda

Contextus
paranda

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

No comments:

Post a Comment