☜91 |
92
English • Latine
|
93☞
|
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
absidue, verum dispeream nisi amo.
Vocaubula
amō (1) – aliquem in amōre habēreassiduus, a, um – adi – quī semper adest, negōtiōsus
dē – praep + acc – locus dēscendēns ab aliquō
dēprecor, -ārī, -ātus sum – precātiōne vītāre
dīcō, -ere, dīxī, dictum – fārī, loquī
dispereō, -īre, -īvī, -itum – perdere, perīre
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
ille, illa, illud – adi, pronōmen – indicat aliquid nec prope locūtōrem nec audītor
Lesbia, -ae – f – Clōdia, amasia Catullī
male – adv – pravē factum, nocitūrō modō
meus, a, um – adi – quod ad mē pertinet
nec –coni – et nōn
nisi – coni – sī nōn, omnia ūnō exceptō
quī, quae, quod – pronōmen – pronōmen relātīvus
quia – coni – quoniam, quod
semper – adv – sempiternum, aeternē
signum, -ī – n – quod ostendit aliquid, indicium
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
taceō, -ēre, -uī, -itum – silēre, quiēscēns manēre
totidem – adv – tam multa quam putātur, nec plūs nec minus
umquam – adv – ūllō tempore, aliquandō
vērus, -a, -um – adi – quod exstat, quod nōn est falsum
Notae
4. absiduē – aliī fontēs dīcunt "assiduē"Contextus
paranda
Quaestiones ad comprehendendum
Alii Fontes
Perseus
No comments:
Post a Comment