☜114 |
115
English • Latine
|
116☞
|
Mentula, habes instar triginta iugera prati,
quadraginta arvi: cetera sunt maria.
cur non divitiis Croesum superare potissit
uno qui in saltu totmoda possideat,
prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque 5
usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus ultro,
non homo, sed vero mentula magna minax.
No comments:
Post a Comment