Catullus 30 – latine


29
30
English • Latine
31












Alfene inmemor atque unanimis false sodalibus
     iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
     nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent:     


quod to neglegis, ac me miserum deseris in malis.              5
     eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? 


certe tute iubebas animam tradere, inique, me
     inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.


idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
     ventos inrita ferre ac nebulas aerias sinis.                      10


si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
     quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. 

No comments:

Post a Comment