☜20 |
21
English • Latine
|
22☞
|
Aureli, pater essuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
nec clam: nam simul es, iocaris una, 5
haeres ad latus omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi instrumentem
tangem te prior inrumatione.
atque id si faceres satur, tacerem:
nunc ipsum id doleo, quod essurire, 10
a me me, puer et sitire discet.
quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed inrumatus.
No comments:
Post a Comment