Catullus 101 – English

100
101
English • Latine
102

multas per gentes et multa per aequora vectus
     advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
     et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,             
5
     heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
     tradita sunt tristes munera ad inferias
accipe fraterno multum manantia fletu,
     atque in perpetuum, frater, ave atque vale.                10
Vocaubulary
auferrō, -ferre, abstulī, ablātum – to take away
accipiō, -ere, -cēpī, -ceptum – accept
ad – praep + acc – to, toward
adimō, -ere, -ēmī, -emptum – to take away, deprive
adloquor, -ī, locūtus sum – to address, speak to
adveniō, -īre, -vēnī, -ventum – arrive
aequor, -ōris – the surface of a calm sea
atque – and
avē – hail, a salutation
cinus, -neris – m/f – ashes
donō (1) – to give (a gift)
ego – pronōmen – I
et – and
fletus, -ūs – m – tears, weeping
fortūna, -ae – f – fortune
frāter, -tris – m – brother
frāternus, -a, -um – fraternal
gēns, gentis – f – people, tribe
hic, haec, hoc – demonstrative adjective – this, these
heu – interj – alas!
in – prep + acc – into
indignus, -a, -um – adj – unworthy
īnferia, -ae – f – funeral rites
intereā – adv – meanwhile
ipse, -a, um – pronoun – intensive pronoun, himself/herself/itself
manō (1) – to pour
miser, -era, -erum – adj – poor, wretched
mos, moris – m – custom
mors, mortis – f – death
multum, -a, -um – adi – many, much
mūnus, -neris – n – duty
mutus, -a, -um – adi – mute, silent
nequiquam – adv – in vain
nunc – adv – now
parēns, -entis – m/f – parent
per – prep + acc – through
perpetuus, -a, -um – adj – lasting, perpetual
postrēmō – adv – at last, finally
prīscus, -a, -um – adi – ancient, old-fashioned
quandoquidem – conj – since
quī, quae, quod – pronoun – who, what
sum, esse, fuī, futūrus – to be
tamen – adv – yet, nevertheless—this adverb is postpositive
traddō, -ere, tradī, traditum – hand over, hand down
trīstis, -e – adj – sad
tū – pronoun –you
ut – conj – so that, that—a subordinating conjunciton
valē – farewell
vehō, -ere, vexī, vectum – carry, convey

Notes
1. multās per gentes et multa per aequora – anastrophe brings the adjectives out in front of the prepositions, in a more ordinary way we might say "per multas gentes et per multa aequora…"
2. has miserās… ad īnferiās… – again anastrophe brings the adjectives in front of the preposition, more ordinarily "ad has miseras inferias
3. ut – shows Catullus's purpose
dōnārem – this verb needs ablative for what we think of as direct object, "te" and "munere" do that
4. mutam… cinerem – take note of the word order
5. quandoquidem – the o is short here for sake of meter, but is usually long
mihi – dative case for the compound verb
tētē – tē + tē — the first "tē" is the pronoun, the second "tē" is emphatic
6. miser…adempte – all vocative
mihi – take this with "adempte", dative of separation
7. haec prisco quae more – synchysis, interlocked order (ABAB), take note that "haec", "quae", "tradita" and "mūnera" all refer to the same thing
8. trīstēs… ad īnferiās – again with anastrophe (and interlocked order!)

Context
Per terram et mare venit Catullus vectus fortasse equo, pede et nave ut fratrem mortuum salutet et inferias agat. Tandem Catullus munus mortis fratri agere potest, sed nemo orationem Catullo habitum audire potest nam cinus est surdus. Cur Catullus hoc agit? Quia fortuna fratrem a Catullo aufert. Itaque Catullus inferias agit modo parentum, nam parentes (et alii maiores) Romani filios inferias docent ut mos fiere possit. Catullus lacrimat dum inferias agit itaque frater manantia fletūs accipit. Inferiis actis, Catullus fratrem salutat.

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes

de numeris verborum – latine

EnglishLatin
Secundum analysem apud Perseum, corpus Catullianum continet:

  • 12,857 verba in toto
  • 4,326 verba individualia
  • 983 hapax legomena in corpore (neque tamen in lingua latina)
Sed caveat lector: primi sedecim verba sunt "in". Verba data sunt hic (Open Office, Excel, CSV).

Haec vocabula sunt, ut ita dicam, centralia, nam secundum Perseium, quamvis sint culpae, plus quam centies inveniuntur:

ā, ab – praep + abl – de vel ex, sed sine sensu descendendi vel exeundi
bonus, -a, -um – adi – quod est fas aut utile
cum – coni – quando, quoniam, quamquam
cum – praep + abl – quod attendat, quod in manu est
dīcō, dīcere, dīxī, dictum – loqui
divus, -a, -um – adi – quod ad deōs vel divinitiam pertinet
dō, dare, dedī, datum – donare
edō, edere, edī, esum – cibum sumere
ego – pronōmen personale – ad persōnam prīmam pertinet
et – coni – atque, coniunctiō quae duās sententiās vel eārum partēs iungit
hīc – adv – locus apud locutorem aut spatio aut tempore
hic, haec, hoc – pronomen/adiectivum demonstrativum – indicat aliquid prope locūtōrem
hūc – adv – ad locum qui est prope locutorem
ille, illa, illud – pronomen/adiectivum demonstrativum – indicat aliquid procul a locutore, vel prope aliquem distantem
in – praep + abl – ubi stat aliquid
in – praep + acc – ita nōn tantum ad aliquid sed praeter ēius finibus movētur
magnus, -a, -um – adi – ingens, non parvum
malus, -a, -um – adi – quod est nefas aut inutile
meus, -a, -um – adi – quod ad me pertinet
multus, -a, -um – adi – quod non est paucum
nē – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam negare solet inter alios usus
neque – coni – et non
nōn – adv – verbum quod negat verbum temporale aut adiectivum
Ō – interi – verbum vocativum, nonnumquam dolorem indicat
quam – adv – tam, ita
qui, quae, quod – pronomen relativum
quis, quid – pronomen interrogativum 
quō – adv – ad/in locum
sed – coni – coniunctio quae duas res distinuit interstans
sī – coni – coniunction quae condiciones dat
sōl, sōlis – m – stella nostra quae luce nos ditat
solus, -a, -um – adi – sine comibus, unum
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tū – pronōmen personale – ad persōnam alteram pertinet
ut – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam monstrare solet inter alios usus

Numbers of words – English

EnglishLatin
According to this analysis at Perseus, the Catullan corpus contains:
  • 12,857 words in all
  • 4,326 individual words
  • 983 words that occur once in the corpus (though not in Latin)
But take care: the first sixteen words are "in". Vocabulary data is here (Open OfficeExcelCSV).

These words are, so to speak, central. According to Perseus, whatever its flaws, these occur at least 100 times.

ā, ab – prep + abl – from, away from
bonus, -a, -um – adj – good
cum – conj – when (with indicative); since, although (with subjunctive)
cum – prep + abl – with
dīcō, dīcere, dīxī, dictum – say
divus, -a, -um – adj – divine, pertaining to a deity
dō, dare, dedī, datum – give
edō, edere, edī, esum – eat
ego – personal pronoun – I, me
et – conj – and
hīc – adv – here
hic, haec, hoc – demonstrative adjective/pronoun – this, these
hūc – adv – to here
ille, illa, illud – demonstrative adjective/pronoun – that, those
in – prep + abl – in, on
in – prep + acc – into
magnus, -a, -um – adj – big, large
malus, -a, -um – adj – bad
meus, -a, -um – adj – my
multus, -a, -um – adj – many
nē – conj – lest, not
neque – conj – and not, nor
nōn – adv – not
Ō – interi – oh
quam – adv – how, so
qui, quae, quod – pronomen relativum –
quis, quid – pronomen interrogativum – 
quō – adv – where to
sed – conj – but
sī – conj – if
sōl, sōlis – m – sun
solus, -a, -um – adj – alone, only
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tū – personal pronoun – you
ut – coni – so, so that, to

Catullus 101 – latine

100
101
EnglishLatine
102

multas per gentes et multa per aequora vectus
     advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
     et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,            
5
     heu miser indigne frater adempte mihi.
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
     tradita sunt tristes munera ad inferias
accipe fraterno multum manantia fletu,
     atque in perpetuum, frater, ave atque vale.                10
Vocaubula
auferrō, -ferre, abstulī, ablātum – ab aliquō portāre
accipiō, -ere, -cēpī, -ceptum – capēsere, adsumere
ad – praep + acc – in aliquid, sed usque fīnem tantum
adimō, -ere, -ēmī, -emptum – auferre
adloquor, -ī, locūtus sum – loquī, ōrātiōnem habēre
adveniō, -īre, -vēnī, -ventum – venīre ut adsit
aequor, -ōris – superficiēs maris, mare ipsum
atque – et
avē – salutātiō conveniendī
cinus, -neris – m/f – reliquiae lignei igne consumptī
donō (1) – dare
ego – pronōmen – ad persōnam prīmam pertinet
et – atque, coniunctiō quae duās sententiās vel eārum partēs iungit
fletus, -ūs – m – lacrimae, lamentātiō
fortūna, -ae – f – fāta, sors
frāter, -tris – m – mas quōcum parentēs sunt commūnālēs
frāternus, -a, -um – quae ad frātrēs pertinent
gēns, gentis – f – natiō, tribus
hic, haec, hoc – adi, pronōmen – indicat aliquid prope locūtōrem
heu – interi – dolor hōc modō expressus
in – praep + acc – ita nōn tantum ad aliquid sed praeter ēius finibus movētur
indignus, -a, -um – adi – immeritus
īnferia, -ae – f – dōnum mortuīs
intereā – adv – interim
ipse, -a, um – pronōmen – pronōmen intēnsīvum
manō (1) – fluere
miser, -era, -erum – adi – pauper animō, trīstis
mos, moris – m – īnstitūtum
mors, mortis – f – fīnis vītae
multum, -a, -um – adi – quod nōn est paucum
mūnus, -neris – n – quod dēbitur, praecipue religiōne
mutus, -a, -um – adi – quī tacet, sine voce
nequiquam – adv – frustrā
nunc – adv – iam, hōc tempore
parēns, -entis – m/f – māter vel/et pater
per – praep + acc – in aliquid et ex eōdem
perpetuus, -a, -um – adi – quod durat sine fīne
postrēmō – adv – tandem
prīscus, -a, -um – adi – antiquus
quandoquidem – conj – quoniam
quī, quae, quod – pronōmen – pronōmen relātīvus
sum, esse, fuī, futūrus – exstāre
tamen – adv – nihilominus, hoc adverbum est postpositīvus
traddō, -ere, tradī, traditum – transmittere
trīstis, -e – adi – maestus
tū – pronōmen – ad persōnam alteram pertinet
ut – coni – coniunctio quae subordinat, exitum vel causam monstrare solet inter alios usus
valē – salutātiō abeundī
vehō, -ere, vexī, vectum – movēre, ferre, saepe equo, carro, nave, &c.

Notae
1. multās per gentes et multa per aequora – anastrophe adiectiva ante praepositiones movet, cotidiano modo dicamus "per multas gentes et per multa aequora…"
2. has miserās… ad īnferiās… – iterum anastrophe sententiam reficit, cotidiano modo "ad has miseras inferias
3. ut – Catulli causas monstrat
dōnārem – quaerit ablativum, qui datum est per "te" et "munere"
4. mutam… cinerem – nota bene ordinem verborum
5. quandoquidem – brevis o, quae esse solet producta ō, causa metris
mihi – dativi casus propter verbum compositum
tētē – tē + tē, prīmum "tē" est pronomen ipsum, alterum addit primo vim
6. miser…adempte – vocativi
mihi – cape hoc cum "adempte"
7. haec prisco quae more – synchysis, ordo intertexta (ABAB), nota bene "haec", "quae", "tradita" et "mūnera" esse eadem
8. trīstēs… ad īnferiās – iterum anastrophe (et chiasmus!)

Contextus
Per terram et mare venit Catullus vectus fortasse equo, pede et nave ut fratrem mortuum salutet et inferias agat. Tandem Catullus munus mortis fratri agere potest, sed nemo orationem Catullo habitum audire potest nam cinus est surdus. Cur Catullus hoc agit? Quia fortuna fratrem a Catullo aufert. Itaque Catullus inferias agit modo parentum, nam parentes (et alii maiores) Romani filios inferias docent ut mos fiere possit. Catullus lacrimat dum inferias agit itaque frater manantia fletūs accipit. Inferiis actis, Catullus fratrem salutat.

Quaestiones ad comprehendendum

Alii Fontes
Perseus

Catullus 85 – English

☜84
85
EnglishLatine
86

odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris
     nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Vocaubulary
amō (1) – love
et – conj – and
excruciō (1) – torture
faciō, -ere, fēcī, factum – make, do
fīō, fierī, factus sum – become, happen
fortasse – adv – maybe
is, ea, id – pronoun – he, she, it
nesciō (4) – not know
ōdī, ōdisse – hate
quārē – adv – why, what reason
requīriō, -ere, -īsīvī, -īsītum – ask, seek
sed – conj – but
sentiō, -īre, sēnsī, sēnsum – feel, think
Notes
1. faciam – subjunctive, because of indirect question
nescio – short o, which is usually long ō, is for meter
2. fierī – compliments sēntiō

Roganda ad compraehendendum 
1. Quid agit Catullus? Quinque sunt responsa. (Fortasse etiam sex.)
2. Quae praecedentum sunt ad causam? Quae ad consequentia?
3. Quid lector requirit? Responde incipiens, “Catulle…”
4. Quomodo respondit Catullus uno verbo?
5. Cur ita respondit Catullus?

Take me to the Latin-only version.

Catullus 85 – latine

84
85
EnglishLatine
86

odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris
     nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Vocaubula
amō (1) – aliquem in amōre habēre
et – coni – iunctiō inter duās rēs
excruciō (1) – torquere
faciō, -ere, fēcī, factum – agere
fīō, fierī, factus sum – agī
fortasse – adv – forsitan, sine modo coniunctīvō
is, ea, id – pronōmen – tamquam is, ea, id
nesciō (4) – nōn scīre
ōdī, ōdisse – aliquem in ōdiō habēre
quārē – adv – cūr
requīriō, -ere, -īsīvī, -īsītum – rogāre
sed – coni– iunctiō quae duās rēs distinguit interstāns
sentiō, -īre, sēnsī, sēnsum – animō sēnsibusve tangī, arbitārī

Notae
1. faciam – coniunctivi modi ob quaestionem indirectam
nescio – brevis o, quae esse solet producta ō, causa metris
2. fierī – complet verbum “sēntiō”

Roganda ad compraehendendum 
1. Quid agit Catullus? Quinque sunt responsa. (Fortasse etiam sex.)
2. Quae praecedentum sunt ad causam? Quae ad consequentia?
3. Quid lector requirit? Responde incipiens, “Catulle…”
4. Quomodo respondit Catullus uno verbo?
5. Cur ita respondit Catullus?


Latine explicatum

Alii fontes
Poema modo Oerbergiano explicata
Perseus


Fer me in versionem anglicam.